| Cum igitur his tot tantis virtutibus eniteret, Tacito | 10.1.1 |
| absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente | |
| omnis orientalis exercitus eundem imperatorem fece- | |
| runt. non in[a]e[gy]pt<a>[m] neque inelegans fabula est | 2.1 |
| scire, quem ad modum imperium Probus sumpserit: | |
| cum ad exercitus nuntius venisset, t<u>m primum ani- | 3.1 |
| mus militibus fuit praevenire Italicos exercitus, ne ite- | |
| rum senatus principem daret. sed cum inter milites | 4.1 |
| sermo esset, quis fieri deberet, et manipulatim in | |
| campo tribuni eos adloquerentur dicentes requiren- | |
| dum esse principem aliquem fortem, sanctum, vere- | |
| cundum, clementem, probu<m> idque per multos circu- | 5 |
| los, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu un- | |
| dique ab omnibus adclamatum est: 'Probe Auguste, | |
| dii te servent!' deinde concursus et c<a>espiticium | 5.1 |
| tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam pallio | |
| purpureo, quod de statua templi oblatu<m> est, atque | |
| inde ad Palatium reductus, invitus et retractans et | |
| saepe dicens: 'non vobis expedit, milites, non mecum | 5 |
| bene agetis. ego enim vobis blandiri non possum.' |