| His gestis cum ingenti exercitu Gallias petit, quae | 13.5.1 |
| omnes occiso Postumo turbatae fuerant, interfecto Au- | |
| reliano a Germanis possessae. tanta autem illic proelia | 6.1 |
| et tam feliciter gessit, ut a barbaris sexaginta per Gal- | |
| lias nobilissimas reciperet civitates, praedam deinde | |
| omnem, qua illi praeter divi<ti>as <e>t<i>am[en] effer<e>- | |
| bantur ad gloriam. et cum iam in nostra ripa, immo | 7.1 |
| per omnes Gallias securi vagarentur, caesis prope qua- | |
| dringentis milibus, qui Romanum occupaverant so- | |
| lum, reliqu<o>s ultra Nigrum fluvium et Albam removit. | |
| tantum his praedae barbaricae tulit, quantum ipsi Ro- | 8.1 |
| manis abstulerant. contra urbes Romanas castra in solo | |
| barbarico posuit atque illic milites collocavit. agros | 14.1.1 |
| et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus | |
| fecit, his videlicet quos in excubiis conlocavit. nec ces- | 2.1 |
| satum est umquam pugnari, cum cotidie ad eum bar- | |
| barorum capita deferrentur, iam ad singulos aureos | |
| singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus | |
| venirent atque ad pedes Probi iacerent. quibus ille pri- | 3.1 |
| mum obsides imperavit, qui statim dati sunt, deinde | |
| frumentum, postremo etiam vaccas atque oves. dici- | 4.1 |
| tur iussisse his acrius, ut gladiis non uterentur, Roma- | |
| nam expectaturi defensionem, si essent ab aliquibus | |
| vindicandi. sed visum est id non posse fieri, nisi si | 5.1 |
| limes Romanus extenderetur et fieret Germania tota | |
| provincia. maxime tamen ipsis regibus consentientibus | 6.1 |
| in eos vindicatum est, qui praedam fideliter non reddi- | |
| derunt. accepit praeterea sedecim milia tyronum, quos | 7.1 |
| omnes per diversas provincias sparsit, ita ut numeris | |
| vel limitaneis militibus quinquagenos et sexagenos in- | |
| tersereret dicens sentiendum esse non videndum, cum | |
| auxiliaribus barbaris Romanus iu<v>atur. | 5 |