| Compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum | 15.1.1 |
| litteras dedit: 'ago diis inmortalibus gratias, p. c., quia | |
| vestra in me iudicia conprobarunt. subacta est omnis | 2.1 |
| qua tenditur late Germania, novem reges gentium di- | |
| versarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices | |
| stratique iacuerunt. omnes iam barbari vobis arant, | |
| vobis iam serviunt et contra interiores gentes militant. | 5 |
| supplicationes igitur vestro more decernite. nam et | 3.1 |
| quadri<n>genta milia hostium caesa sunt, et sedecim | |
| milia armatorum nobis oblata, et septu<a>ginta urbes | |
| nobilissimae captivitate hostium vindicat<a>e et omnes | |
| penitus Galliae liberatae. coronas, quas mihi optule- | 4.1 |
| runt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, p. c., cle- | |
| mentiae dedicavi. [as]eas Iovi Optimo Maximo cete- | |
| risque diis deabusque inmortalibus vestris manibus | |
| consecrate. praeda omnis recepta est, capta etiam alia, | 5.1 |
| et quidem maior, quam fuera[n]t ante direpta. arantur | 6.1 |
| Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica cap- | |
| tiva praebent nostris colla cultoribus, pascuntur ad | |
| nostrorum alimoniam gentium pecora diversarum, | |
| equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui, fru- | 5 |
| mento barbarico plena sunt horrea. quid plura? illis | |
| sola relinquimus sol<a>, nos eorum omnia possidemus. | |
| volueramus, p. c., Germaniae novum praesidem fa- | 7.1 |
| cere, sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod qui- | |
| dem credimus conferre, cum divina providentia | |
| nostro<s> uberius secundarit exercitus.' |