| Post haec Illyricum petit. priusquam veniret, R<a>e- | 16.1.1 |
| tias sic pacatas reliqui<t>, ut illic ne suspi<c>ionem qui- | |
| dem ullius terroris reli<n>queret. in Illyrico Sarma- | 2.1 |
| tas ceterasque gentes ita con<tu>dit, ut prope sine | |
| bello cuncta reciperet, quae illi diripuerant. tetendit | 3.1 |
| deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos | |
| fama rerum territos et antiqui nominis potentia pressos | |
| aut in deditionem aut in amicitiam recepit. his gestis | 4.1 |
| orientem petit atque in itinere potentissimo quodam | |
| latrone Palfuerio capto et interfecto omnem Isauriam | |
| liberavit populis atque urbibus Romanis legibus resti- | |
| tutis. barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per ter- | 5.1 |
| rorem vel urbanitatem loca ingressus est. quae cum | |
| peragrasset, hoc dixit: 'facilius est ab istis locis la- | |
| trones arceri quam tolli.' veteranis omnia illa, quae | 6.1 |
| anguste adeuntur, loca privata donavit addens, ut eo- | |
| rum filii ab anno octavo decimo, mares dumtaxat, ad | |
| militiam mitterentur, ne latrocinare <um>quam di- | |
| scerent. | 5 |