| Pacatis denique omnibus Pamph<y>liae partibus cete- | 17.1.1 |
| rarumque provinciarum, quae sunt Isauriae vicina<e>, | |
| ad orientem iter flexit. Blemm<y>as etiam subegit, quo- | 2.1 |
| rum captivos Romam transmisit, qui mirabilem sui vi- | |
| sum stupente p. R. praebuerunt. Copte<n> praeterea et | |
| Ptolomaide<m> urbis ereptas barbarico servitio Ro- | 3.1 |
| mano reddidit iuri. ex quo tantum profecit, ut Part<h>i | 4.1 |
| legatos ad eum mitterent confitentes timorem pacem- | |
| que poscentes, quos ille superbius acceptos magis | |
| timente<s> domum remisit. fertur etiam epistula il- | 5.1 |
| lius repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum | |
| talis fuisse: 'miror te de omnibus, quae nostra futura | |
| sunt, tam pauca misisse. habeto interim omnia illa, | |
| quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus, | 5 |
| quem ad modum possidere debeamus.' his acceptis | 6.1 |
| litteris Narseus maxime territus, et eo praecipue quod | |
| Copten et P<t>olomaidem conperit a Blemmyis, qui eas | |
| tenuerant, vindic<a>tas caesosque ad interni<c>ionem eos, | |
| qui gentibus fuerant ante terrori. | 5 |