| Facta igitur pace cum Persis ad Thracias redit et | 18.1.1 |
| centum milia <B>asternarum in solo Romano constituit, | |
| qui omnes fidem servarunt. sed cum et ex aliis gen- | 2.1 |
| tibus plerosque pariter transtulisset, id est ex Gipedis, | |
| Grauthungis et <V>[l]andulis, illi omnes fidem fregerunt | |
| et occupato bellis tyrannicis Probo per totum paene | |
| orbem pedibus et navigando vagati sunt nec parum | 5 |
| molestiae Romanae gloriae intulerunt. quos quidem | 3.1 |
| ille diversis vicibus variisque victoriis oppressit, pau- | |
| cis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasis- | |
| sent manus. haec Probus cum barbaris gessit. |