| Dedit Romanis etiam voluptates, et quidem insignes, | 19.1.1 |
| delatis etiam congiariis. triumphavit de Germanis et | 2.1 |
| Blemmyis, omnium gentium drungos usque a<d> quin- | |
| quagenos homines ante triumphum duxit. venationem | |
| in circo amplissimam dedi<t>, ita ut populus cuncta | |
| diriperet. genus autem spectaculi fuit tale: arbores | 3.1 |
| valid<a>e per milites radici<t>us vuls<a>e conexis late | |
| longeque tra<b>ibus adfix<a>e sunt, terra deinde super- | |
| iecta totusque circus ad silvae consitus speciem gra- | |
| tia no<v>i[s] viroris e<f>fronduit. missi deinde per omnes | 4.1 |
| aditus str<ut>iones mille, mille cervi, mille apri; iam da- | |
| mae, ibic<e>s, oves fer<a>e et cetera herbatica animalia, | |
| quanta vel ali potuerunt vel inveniri. inmissi deinde | |
| populares, <r>a<p>uit quisque quod voluit. [a]edidit alia | 5.1 |
| die in amphit<h>eatro una missione centum iu<b>atos | |
| leones, qui rugitibus suis tonitrus excitabant. qui | 6.1 |
| omnes <e> posticis interempti sunt non magnum prae- | |
| bentes spectaculum, quo occidebantur; neque enim erat | |
| bestiarum impetus ille, qui esse [ha]e ca<v>eis egredien- | |
| tibus solet; occisi sunt praeterea multi, qui dirigere | 5 |
| nolebant, sagittis. [s]editi deinde centum leopardi L<i>- | 7.1 |
| b<y>ci, centum deinde Syri; editae centum l<e>a<e>nae | |
| et ursi simul trecenti; quarum omnium ferarum | |
| magnum magis constat spectaculum fuisse quam gra- | |
| tum. [a]edita praeterea gladiatorum paria trecenta [a] | 8.1 |
| Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum | |
| erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis | |
| etiam latronibus Isauris. |