| Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per | 20.1.1 |
| Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias in- | |
| teremptus est. causae occidendi eius haec fuerunt: pri- | 2.1 |
| mum quod numquam militem o<t>iosum esse perpessus | |
| est, si quidem multa opera militari manu perfecit, di- | |
| cens annonam gratuitam militem comedere non de- | |
| bere. his addidit dictum ei[u]s grave, si umquam eve- | 3.1 |
| niat, salutare rei p., brevi milites necessarios non fu- | |
| turos. quid ille conceperat animo qui hoc dicebat? | 4.1 |
| nonne omnes barbaras gentes subie<ce>rat pe<n>i<t>usque | |
| totum mundum fecerat iam Romanum? 'brevi, inquit, | 5.1 |
| milites necessarios non habebimus.' quid est aliud di- | |
| cere: Romanus iam miles erit nullus; ubique regna<b>it, | |
| omnia possidebi<t> mo<x> secura res p., orbis terrarum | 6.1 |
| non arma fabricabitur, non annonam praebebit, <b>o<ve>s | |
| habebuntur <ar>atr<o>, equus nascetur ad pacem, nulla | |
| erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Roma- | |
| nae leges, ubique iudices nostri. | 5 |