| Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, no- | 3.1.1 |
| biliore matre quam patre, patrimonio moderato, ad- | |
| finitate non magna, tam privatus quam imperator no- | |
| bilissimus virtutibus claruit. Probo, ut quidam in lit- | 2.1 |
| teras rettulerunt, pater nomine Maximus fuit, qui, cum | |
| ordines honestissime duxisset, tribunatum adeptus | |
| apud Aegyptum vita functus est uxore ac filio et filia | |
| derelictis. multi dicunt Probum Claudi propinquum | 3.1 |
| fuisse, optimi et sanctissimi principis, quod, quia per | |
| unum tantum Graec<o>rum relatum est, nos in medio | |
| relinquemus. unum tamen dico, quod in ephemeride | 4.1 |
| legisse me memini, a Claudia sorore Probum sepultum. | |
| adulescens Probus corporis viribus tam clarus est fac- | 5.1 |
| tus, ut Valeriani iudicio tribunatum prope in<b>erbis ac- | |
| ciperet. extat epistula Valeriani ad Gallienum, qua | 6.1 |
| Probum laudat adhuc adulescentem et imitationi om- | |
| nium proponit. ex quo apparet neminem umquam per- | 7.1 |
| venisse ad virtutum summam iam maturum, nisi qui | |
| puer seminario virtutum generosiore concretus aliquid | |
| inclitum designasset. epistula Valeriani: 'Valeria- | 4.1.1 |
| nus pater Gallieno filio, Augustus Augusto. et meum | |
| secutus iudicium, quod semper de Probo adulescente | |
| primo habui, et omnium bonorum, qui eundem sui no- | |
| minis virum dicunt, tribunatum in eum contuli datis | 5 |
| sex cohor<ti>bus Saracenis, creditis etiam auxiliaribus | |
| Gallis cum ea Persarum manu, quam nobis Artabassis | |
| Syr[i]us mancipavit. te quaeso, fili carissime, ut eum | 2.1 |
| iuvenem, quem imitari pueris omnibus volo, in tanto | |
| habeas honore, quantum virtutes eius et merita pro | |
| debito mentis splendore desiderant. alia epistula de | 3.1 |
| eodem ad praef. praet. cum salario: Valerianus | |
| Augustus Mulvio Gallicano praef. praet. mireris for- | |
| tassis, quod ego inberbem tribunum fecerim con<tra> | |
| s<en>tentiam divi Hadriani, sed non multum mira<b>e- | 5 |
| ris, si Probum cogitas: e<s>t adulescens vere probus; | 4.1 |
| numquam enim aliu<d> mihi, cum eum cogito, nisi eius | |
| nomen occurrit, quod nisi nomen haberet, potuit habere | |
| cognomen. huic igitur dari iubebis, quoniam medio- | 5.1 |
| cris fortunae est, ut eius dignitas incrementis iu<v>e- | |
| tur, tunicas russulas duas, pallia Galli<c>a duo fibu- | |
| lata, inte[g]rulas paragaudias duas, patinam argen- | |
| team librarum decem specellatam aureos Antoninianos | 5 |
| centum, argenteos Aurelianos mille, aereos Philippeos | |
| decem milia; item in salario diurno bubulae pondo . . . , | 6.1 |
| porcin<ae> pondo sex, caprinae pondo decem, galli- | |
| naceum per biduum, olei per biduum sextarium unum, | |
| vini veteris diurnos sextarios decem cum larido, b<u- | |
| ce>l<l>a<t>i, s[o]alis, olerum, lignorum quantum sat est. | 5 |
| hospitia praeterea eidem ut tribunis legionum praeberi | 7.1 |
| iubebis.' |