| Longum est, si per res gestas tanti percurram viri, | 6.1.1 |
| quae ille sub Valeriano, quae sub Gallieno, quae sub | |
| Aureliano et Claudio privatus fecerit, quoties murum | |
| conscenderit, vallum diripuerit, hostem comminus inter- | |
| em<er>it, dona princip<u>m emeruerit, rem p. in anti- | 5 |
| quum statum sua virtute reddiderit. docet Gallieni epi- | 2.1 |
| stula ad tribunos data, qui fuerit Probus: 'Gallienus | |
| Augustus tribun<i>s exercitu<u>m Illyricianorum. etiam- | |
| si patrem meum fatalis belli Persici necessitas te- | |
| nuit, habeo tamen parentem Aurelium Probum, quo | 5 |
| laborante possim esse securus. qui si adfuisset, num- | |
| quam ille ne nominandus quidem tyrannus sibi usur- | |
| passet imperium. quare omnes vos consiliis eius cu- | 3.1 |
| pio par<e>re, qui et patris iudicio probatus est et se- | |
| natus.' |