| Non magnum fortassis iudicium Gallieni esse videa- | 6.4.1 |
| tur, principis mollioris, sed, quod negari non potest, | |
| ne dissolutus quidem quispiam se nisi in eius fidem | |
| tradit, cuius si<bi> virtutes aestimat profuturas. sed esto, | 5.1 |
| Gallieni epistula sequestretur, quid Aureliani iudi- | |
| cium? qui Probo decimanos, fortissimos exercitus sui | |
| et cum quibus ipse ingentia gesserat, tradidit sub | |
| huius modi testimonio: 'Aurelianus Augustus Probo | 6.1 |
| salutem dicit. ut scias, quanti te faciam, decimanos | |
| meos sume, quos Claudius mihi credid<it>. isti enim | |
| sunt, qui quadam felicitatis praerogativa praesules nisi | |
| futuros principes habere non norunt.' | 5 |