| Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime | 2.1.1 |
| fuerit cum a[r]matore historiarum Marco F[r]onteio, cum | |
| ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyp- | |
| tum occupaverat, latrunculum fuisse, non principem, | |
| contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iu- | 5 |
| lianus et Fa<b>ius Sossianus contenderent dicentes il- | |
| lum et purpura usum et percussa moneta Augustum | |
| esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Ar- | |
| c<h>ontius protulit, de Gr<a>ecis autem Aegyptiisque | |
| libris convicit illum αὐτοκράτορα in [a]edictis suis esse | 10 |
| vocatum. et illi quidem adversum no<s> contendenti haec | 2.1 |
| sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo | |
| non scripsisse, quod tyrannum occidisset, sed quod | |
| latrunculum quendam a re p. removisset; proinde quasi | |
| dign<e> tanti princeps nominis debuerit tyrannum appel- | 5 |
| lare hominem tenebrarium aut non semper latrones | |
| vocitaver<i>nt magni principes eos, quos invadentes pur- | |
| puras necaverunt. ipse ego in Aureliani vita, prius- | 3.1 |
| quam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non in- | |
| ter purpuratos habui, sed quasi quendam latronem; | |
| quod idcirco dixi, ne qu<is> me oblitum aestimaret | |
| mei. sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa | 4.1 |
| conectam, veniamus ad Firmum. |