| Firmo patria Seleu<c>ia fuit, tametsi plerique Grae- | 3.1.1 |
| corum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres | |
| fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter | |
| dux limi[li]tis Africani idemque pro consule, tertius | |
| iste Zeno<b>iae amicus ac socius, qui Alexandriam | 5 |
| Aegyptiorum incitatus furore pervasit et quem Aure- | |
| lianus solita virtutum suarum felicitate contrivit. de | 2.1 |
| huius divitiis multa dicuntur. nam et vitreis quadra- | |
| turis <b>itumine aliisque medicamentis insertis domum | |
| in<s>tr[od]uxisse perhibetur et tantum habuisse de | |
| c<h>artis, ut publice saepe diceret exercitum se alere | 5 |
| posse papyr<o> et glutine. idem et cum Blemmyis so- | 3.1 |
| cietatem maximam tenui<t> et cum Saracenis. naves quo- | |
| que ad Indos negotia<to>ri<a>s saepe misit. ipse quoque | 4.1 |
| [ipse perhibetur] dicitur habuisse duos dentes elephanti | |
| pedum denum, e quibus Aurelianus sellam constituerat | |
| facere ad<d>itis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus | |
| et gemmatus sederet cum specie praetext<a>e ponen- | 5 |
| dus in templo Solis, Appenninis sortibus ad[d]itis, | |
| quem appellari voluerat Iovem Consulem vel Consu- | |
| lentem. sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cui- | 5.1 |
| dam dono dedit, quae lectum ex his fecisse narratur. | |
| <quam>, quia et nunc scitur et sciri apud posteros | |
| nihil proderit, taceo. ita do<n>um Indicum, Iovi Opti- | 6.1 |
| mo Maximo consecratum, per deterrimum principem | |
| et ministerium libidinis factum videtur <et> pretium. |