| Proculo patria Al<b>inga[t]uni fuere, positi in Alpi- | 12.1.1 |
| bus maritimis. domi nobil<i>s sed maioribus latrocinan- | |
| tibus atque adeo pecore ac servis et his rebus, quas | |
| abduxerat, satis dives. fertur denique eo tempore, quo | 2.1 |
| sumpsit imperium, duo milia servorum suorum ar- | |
| masse. huic uxor virago, quae illum in hanc praecipita- | 3.1 |
| vit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum | |
| est, nam antea Vituriga nominata est. filius Herennia- | 4.1 |
| nus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita | |
| enim loquebatur, di<t>asset imperio. homo, quod negari | 5.1 |
| non potest . . . e idemque fortissimus, ipse quo- | |
| que latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper | |
| egerit vitam. nam et multis legionibus tribunus prae- | |
| fuit et fortia edidit facta. et quoniam minima quaeque | 6.1 |
| iocunda sunt atque habent aliquid gratiae cum legun- | |
| tur, tacendum non est, quod et ipse gloriatur in qua- | |
| dam sua [a]epistola, quam ipsam melius est ponere | |
| quam de ea plurimum dicere: 'Proculus Mae<c>iano ad- | 7.1 |
| fini salutem dicit. centum ex <S>armatia virgines cepi. | |
| ex his una nocte decem in<i>vi; omnes tamen, quod | |
| in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi.'— | |
| gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidinosam | 8.1 |
| atque inter fortes se haberi credit, si criminum den- | |
| sitate co<nc>al<l>escat. |