| Hic tamen cum etiam post honores militares [cum] | 13.1.1 |
| se inprobe libidinose, tamen fortiter <g>e<r>eret, hortanti- | |
| bus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter con- | |
| tusi videbantur et Probum vehementissime pertimesce- | |
| bant, in imperium vocitatus est, ludo p<a>ene ac ioco, | 5 |
| ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium | |
| repperisse me scio. nam cum in quodam convivio ad | 2.1 |
| latrunculos luderetur atque ipse decies imperator exis- | |
| set, quidam non ignobilis scurra 'ave' inqui<t>, 'Augu- | |
| st[a]e' adlataque lana purp<u>rea umeros eius vinxit | |
| eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde | 5 |
| iam exercitus temptatio et imperii. non nihilum tamen | 3.1 |
| Gallis profuit. nam Alamannos, qui tunc adhuc Ger- | |
| mani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, | |
| numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. | |
| hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras | 4.1 |
| et cupientem in Francorum auxilium venire, a qui- | |
| bus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus | |
| Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, | |
| vicit et interemit. posteri eius etiam nunc apud Albin- | 5.1 |
| gaunos agunt, qui ioco solent dicere sibi non placere | |
| esse vel principes vel latrones. |