| Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad | 5.1.1 |
| defendendas partes, quae supererant, Zenobiae. sed Au- | |
| reliano de Thraciis redeunte superatus est. multi dicunt | 2.1 |
| laqueo eum vitam finisse: aliud <e>dictis suis ostendit | |
| <Aurelianus>. namque cum eum vicisset, tale edictum | |
| Romae proponi iussit: 'amantissimo sui populo Ro- | 3.1 |
| mano Aurelianus Augustus salutem dicit. pacato un- | |
| dique gentium toto, qua lat<e> patet, orbe terrarum Fir- | |
| mum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus | |
| aestuantem et feminei propudii reliquias colligen<te>m, | 5 |
| ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavi- | |
| mus et occidimus. nihil est, Romulei Quirites, quod | 4.1 |
| timere possitis. canon Aegypti, qui suspensus per la- | |
| tronem inprobum fuerat, integer veniet. sit vobis cum | 5.1 |
| senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum | |
| praetorianis adfectio. ego efficiam, ne sit aliqua sol- | |
| licitudo Romana. vacate ludis, vacate circensibus. nos | 6.1 |
| publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates. | |
| quare sanctissimi Quirites,' et reliqua. |