| Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, sed | 6.1.1 |
| digna memoratu. nam ea, quae de illo Aurelius Fe- | 2.1 |
| stivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit, si vis | |
| cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat | |
| Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillo- | |
| rum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippo- | 5 |
| p<o>tamo sedisse et sedentem ingentibus stru<t>ionibus | |
| vectum esse et quasi volitasse. sed haec scire quid | 3.1 |
| prodest? cum et Livius et Sallustius taceant res leves | |
| de his, quorum vita<s> arripuerunt. non enim scimus, | 4.1 |
| quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius | |
| Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catil[l]ina an | |
| Sardo, vel quali <in> clamide Pompeius usus fuerit | |
| purpura. quare finem de Firmo faciemus venientes | 5.1 |
| ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet | |
| in orientis partibus vindicavit. |