| 'Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Ae- | 8.1.1 |
| gyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, to- | |
| tam didici levem, pendulam et ad omnia famae mo- | |
| menta volitantem. ill<ic> qui Serapem colunt, C<h>ri- | 2.1 |
| stiani sunt et devoti sunt Serapi, qui se C<h>risti epi- | |
| scopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iud<a>eorum, | |
| nemo Samarites, nemo C<h>ristianorum presbyter non | 3.1 |
| mathematicus, non haruspex, non alipt<e>s. ipse ille | 4.1 |
| patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Sera- | |
| pidem adorare, ab aliis cogitur Christum. genus ho- | 5.1 |
| minum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimum, | |
| civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vi- | |
| vat otiosus. alii vitrum conflant, aliis c<h>arth[h]a | 6.1 |
| conficitur, omnes certe linifiones <aut> cuiuscum- | |
| que artis et <professionis> videntur; et habent poda- | |
| grosi, quod agant, habent <prae>c<i>si, quod agant, | |
| habent caeci, quod faciant, ne chiragrici quidem apud | 5 |
| eos otiosi vivunt. unus illis deus nu<mm>us est. hunc | |
| Christiani, hunc Iud<a>ei, hunc omnes venerantur et | 7.1 |
| gentes. et utinam melius esset morata civitas, digna | |
| profecto, quae pro sui f<ec>unditate, quae pro sui | |
| magnitudine totius Aegypti tenea[n]t principatum. huic | 8.1 |
| ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova | |
| sic addidi, ut praesenti gratias agerent. denique ut | |
| primum inde discessi, et in filium meum Verum multa | |
| dixerunt, et de Ant<i>n[in]o<o> quae dixerint, comperisse | 5 |
| te credo. nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, | 9.1 |
| quos quem ad modum fecundant, pudet dicere. ca- | 10.1 |
| lices tibi allassontes <di>versi coloris transmisi, quos | |
| mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae spe- | |
| cialiter dedicatos, quos tu velim festis diebus convi- | |
| viis adhibeas. caveas tamen, ne his Africanus noster | 5 |
| indulgenter utatur.' |