| Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus iusserat, | 9.1.1 |
| ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem di- | |
| vina. nam ut primum Aegyptii magnam potestatem | |
| ad se venisse viderunt, statim clamarunt: 'Saturnine | |
| Auguste, dii te servent!' et ille quidem, quod negari | 2.1 |
| non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox | |
| fugit atque ad Pal<a>estinam rediit. ibi tamen cum | 3.1 |
| cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus vi- | |
| veret, deposita purpura ex simulacro Veneris c<y>[n]- | |
| cl<a>de uxoria militibus circumstantibus amictus et ado- | |
| ratus est. avum meum saepe dicentem audivi se inter- | 4.1 |
| fuisse, cum ille adoraretur. 'flebat', inquit, 'et dicebat: | 5.1 |
| "necessarium, si non adroganter dicam, res p. virum | |
| perdidit. ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris | |
| possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed | |
| quid prodest? omnia haec adfectato semel honore pe- | 5 |
| rierunt."' |