| Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum at- | 10.1.1 |
| que Faustinum appellandos decrevit senatus, sed id | |
| Antoninus respuit. nuptias filiae suae Faustinae, cum | 2.1 |
| Marco Antonino eam coniungeret, usque ad donativum | |
| militum celeberrimas fecit. Verum Antoninum post | 3.1 |
| quaesturam consulem fecit. cum Apollonium, quem | 4.1 |
| e Calchide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua | |
| habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum trade- | |
| ret, atque ille dixisset 'non magister ad discipulum | |
| debet venire, sed discipulus ad magistrum', risit eum | 5 |
| dicens: 'facilius fuit Apollonio a Calchid<e> Romam ve- | |
| nire quam a domo sua in palatium.' cuius avaritiam | |
| etiam in mercedibus notavit. inter argumenta pieta- | 5.1 |
| tis eius et hoc habetur, quod, cum Marcus mortuum | |
| educatorem suum fleret vocareturque ab aulicis mi- | |
| nistris ab ostentatione pietatis, ipse dixerit: 'permittite', | |
| inqui<t>, 'illi, ut homo sit. neque enim vel philosophia | 5 |
| vel imperium tollit affectus.' praefectos suos et locu- | 6.1 |
| pletavit et ornamentis consularibus donavit. si quos | 7.1 |
| repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna | |
| restituit, ea tamen lege, ut illi provincialibus red- | |
| derent, quod parentes acc<e>perant. ad indulgentias pro- | 8.1 |
| nissimus fuit. edita munera, in quibus elephantos et | 9.1 |
| corocottas et tigrides et rhinocero[n]tes, crocodillos | |
| etiam atque h<i>ppop<o>t<a>mos et omnia ex toto orbe ter- | |
| rarum cum tigridibus exhibuit. centum etiam leones | |
| una missione edidit. | 5 |