| Amicis suis in imperio suo non aliter usus est quam | 11.1.1 |
| privatus, quia et ipsi numquam de eo cum libertis per | |
| fumum aliquid vendiderunt; si quidem libertis suis | |
| severissime usus est. amavit histrionum artes. pi- | 2.1 |
| scando se et venando multum oblectavit et deambu- | |
| latione cum amicis atque sermone. vindemias privati | |
| modo cum amicis agebat. r<h>et[h]oribus et philosophis | 3.1 |
| per omnes provincias et honores et salaria detulit. | |
| orationes plerique alienas esse dixerunt, quae sub eius | |
| nomine feruntur; Marius Maximus eius proprias fuisse | |
| dicit. convivia cum amicis et privata communicavit | 4.1 |
| et publica nec ullum sacrificium per vicarium fecit, | 5.1 |
| nisi cum aeger fuit. cum sibi et filiis honores peteret, | 6.1 |
| omnia quasi privatus fecit. frequentavit et ipse ami- | 7.1 |
| corum suorum convivia. inter alia etiam hoc civili- | 8.1 |
| tatis eius praecipuum argumentum est, quod, cum do- | |
| mum <H>omulli visens miransque columnas porphy- | |
| reticas requisisset, unde eas haberet, atque <H>omullus | |
| ei dixisset: 'cum in domum alienam veneris, et mutus | 5 |
| et surdus esto', patienter tulit. cuius <H>omulli[i] | |
| multa ioca semper patienter accepit. |