| Fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus, moribus | 2.1.1 |
| clemens, nobilis, vultu placidus, ingenio singulari, elo- | |
| quentiae nitidae, litteraturae praecipuae, sobrius, dili- | |
| gens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et om- | |
| nia haec cum mensura et sine iactantia, in cunctis | 2.1 |
| postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio e<x> | |
| bonorum sententia conparatu<r>. Pius cognominatus est | 3.1 |
| a senatu, vel quod soceri fessi iam aetatem manu prae- | |
| sente senatu levaret (quod quidem non satis magn<ae> | |
| pietatis est argumentum, cum impius sit magis, qui | |
| ista non faciat, quam pius qui de<b>itum reddat) vel | 4.1 |
| quod eos, quos Hadrianus per malam valetudinem | |
| occidi iusserat, reservavit, vel quod Hadriano contra | 5.1 |
| omnium studia post mortem infinitos atque inmen- | |
| sos honores decrevit, vel quod, cum se Hadrianus inter- | 6.1 |
| imere vellet, ingenti custodia et diligentia fecit, ne id | |
| posset admittere, vel quod vere natura clementissimus | 7.1 |
| et nihil temporibus suis asperum fecit. idem fenus | 8.1 |
| trientarium, hoc est minimis usuris exercuit, ut patri- | |
| monio suo plurimos adiuvaret. fuit quaestor liberalis, | 9.1 |
| praetor splendidus, consul cum Catilio Severo. hic in | 10.1 |
| omni vita sua privata in agris <fr>equentissime vixit, | |
| sed clarus in locis omnibus fuit. ab Hadriano inter | 11.1 |
| quattuor consulares, quibus Italia committebatur, elec- | |
| tus est ad eam partem Italiae regendam, in qua pluri- | |
| mum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honor<i> | |
| consuleret et quieti. | 5 |