| Genus sane adoptionis tale fertur: mortuo <A>elio | 4.1.1 |
| Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem | |
| nuncupaverat, dies senatus habebatur; eo Arrius An- | 2.1 |
| toninus soceri vestigia levans venit atque idcirco ab | |
| Hadriano dicitur adoptatus. quae causa sola esse adop- | 3.1 |
| tionis nec potuit omnino nec debuit, maxime cum et | |
| semper rem publicam bene egisset Antoninus et in | |
| proconsulatu se s[c]an<c>tum gravemque praebuisset. | |
| ergo cum eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, | 4.1 |
| acceptum est spatium deliberandi, utrum adrogari ab | |
| Hadriano vellet. adoptionis lex huiusmodi data est, | 5.1 |
| ut quemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptaba- | |
| tur, ita sibi ille adoptaret M. Antoninum, fratris uxoris | |
| suae filium, et L. Verum, <A>elii Veri, qui ab Hadriano | |
| adoptatus fuerat, filium, qui postea Verus Antoninus | 5 |
| est dictus. adoptatus est V. kl. Mart. die in senatu | 6.1 |
| gratias agens, quod de se ita sensisset Hadrianus. fac- | 7.1 |
| tusque est patri et in imperio proconsulari et in tri- | |
| bunicia potestate collega. huius primum hoc fertur, | 8.1 |
| quod, cum ab uxore argueretur quasi parum nescio | |
| quid suis largiens, dixerit: 'stulta, posteaquam ad im- | |
| perium transivimus, et illud, quod habuimus ante, per- | |
| didimus.' congiarium militibus populo de proprio de- | 9.1 |
| dit et ea, quae pater promiserat. et ad opera Hadriani | 10.1 |
| plurimum contulit et aurum coronarium, quod adoptio- | |
| nis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum, medium | |
| provincialibus reddidit. |