| Et patri, cum advixerit, religiosissime paruit. sed | 5.1.1 |
| Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam | |
| pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae | |
| conlocavit, etiam repugnantibus cunctis inter divos | |
| eum ret<t>ulit. uxorem Faustinam Augustam appel- | 2.1 |
| lari a senatu permisit. Pii appellationem rec<e>pit. patri | |
| et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas | |
| decretas libenter accepit. circenses natali suo dicatos | |
| non respuit aliis honoribus refutatis. clipeum Hadriano | 5 |
| magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit. |