| Factus imperator nulli eorum, quos Hadrianus pro- | 5.3.1 |
| vexerat, successorem dedit fuitque ea constantia, ut | |
| septenis et novenis annis in provinciis bonos praesi- | |
| des detineret. per legatos suos plurima bella gessit. | 4.1 |
| nam et Brittannos per Lollium Urbicum vicit legatum | |
| alio muro cespiticio summotis barbaris ducto et Mau- | |
| ros ad pacem postulandam coegit et Germanos et Da- | |
| cos et multas gentes atque Iud<a>eos rebellantes con- | 5 |
| tudit per praesides ac legatos. in Achaia etiam atque | 5.1 |
| <apud A>egyptum rebelliones repressit. Alanos mo- | |
| lientis saepe refrenavit. procuratores suos et modeste | 6.1.1 |
| suscipere tributa iussit <e>t e<xc>e<d>entes modum ratio- | |
| nem factorum suorum reddere praecepit nec umquam | |
| ullo laetatus est lucro, quo provincialis oppressus est. | |
| contra procuratores suos conquerentes libenter audi- | 2.1 |
| vit. his, quos Hadrianus damnaverat, in senatu in- | 3.1 |
| dulgentias petit dicens etiam ipsum Hadrianum hoc | |
| fuisse facturum. imperatorium fastigium ad summam | 4.1 |
| civilitatem deduxit; unde plus crevit recusantibus auli- | |
| cis ministris, qui illo nihil per internuntios agente nec | |
| terrere poterant homines aliquando nec ea, quae oc- | |
| culta non erant, vendere. senatui tantum detulit im- | 5.1 |
| perator, quantum, cum privatus esset, deferri sibi ab | |
| alio principe optavit. patris patriae nomen delatum | 6.1 |
| a senatu, quod primo distulerat, cum ingenti gratia- | |
| rum actione suscepit. tertio anno imperii sui Fausti- | 7.1 |
| nam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata est | |
| delatis circensibus atque templo et flaminicis et sta- | |
| tuis aureis atque argenteis, cum etiam ipse hoc con- | |
| cesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur. | 5 |
| statuam auream delatam a senatu positam suscepit. | 8.1 |
| M. Antoninum quaestorem consulem petente senatu | 9.1 |
| creavit. Annium Verum, qui postea dictus est An- | 10.1 |
| toninus, ante tempus quaestorem designavit. neque de | 11.1 |
| provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, | |
| nisi quod prius ad amicos ret<t>ulit, atque ex eorum | |
| sententia formas composuit. visus est sane ab amicis | 12.1 |
| et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens. | |
| tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit, ut | 7.1.1 |
| omnia et omnes, quasi sua essent, curaret. provinciae | |
| sub eo cunctae floruerunt. quadruplatores extincti sunt. | 2.1 |
| publicatio bonorum rarior quam umquam fuit, ita ut | 3.1 |
| unus tantum proscriberetur affectat<a>e tyrannidis | |
| reus, hoc est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo | |
| conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper | |
| adiuto. perit et Priscianus reus affectatae tyrannidis, | 4.1 |
| sed morte voluntaria. de qua coniuratione quaeri | |
| vetuit. |