| Victus Antonini Pii talis fuit, ut esset opulentia sine | 7.5.1 |
| reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius | |
| per proprios servos, proprios aucupes, piscatores ac | |
| venatores instrueretur. balneum, quo usus fuisset, sine | 6.1 |
| mercede populo exhibuit nec omnino quicquam de | |
| vitae privatae qualitate mutavit. salaria multis sub- | 7.1 |
| traxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil esse | |
| sordidius, immo crudelius, quam si rem p. is adroderet, | |
| qui nihil in eam suo labore conferret. unde etiam Me- | 8.1 |
| somedi lyrico salarium inminuit. rationes omnium pro- | |
| vinciarum adprime scivit et vectigalium. patrimonium | 9.1 |
| privatum in filiam contulit, sed fructus rei publicae | |
| donavit. species imperatorias superfluas et praedia | 10.1 |
| vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro | |
| temporibus. nec ullas expeditiones obiit, nisi quod ad | 11.1 |
| agros suos profectus est et ad Campaniam dicens gra- | |
| vem esse provincialibus comitatum principis, etiam | |
| nimis parci. et tamen ingenti auctoritate apud omnes | 12.1 |
| gentes fuit, cum in urbe propterea sederet, ut undique | |
| nuntios, medius utpote, citius posset accipere. |