| Nam si velimus ab ortu urbis repetere, quas varieta- | 2.1.1 |
| tes sit passa Romana res p., inveniemus nullam magis | |
| vel bonis floruisse vel malis laborasse. et, ut a Romulo | 2.1 |
| incipiam, vero patre ac parente rei p., quae illius fe- | |
| licitas fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem | |
| p. atque unus omnium conditorum perfectam urbem | |
| reliqui<t>! quid deinde Numam loquar, qui frementem | 3.1 |
| bellis et gravidam triumphis civitatem re<li>gione mu- | |
| nivit? viguit ig<it>ur usque ad Tarquinii Superbi tem- | 4.1 |
| pora nostra res p., sed passa tempestatem de moribus | |
| regiis non sine gravi exitio semet ulta est. adolevit | 5.1 |
| deinde usque ad tempora Gallicani belli, sed quasi | |
| qu<o>dam mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus | |
| prope mali sensit quam t<i>meba<n>t boni. reddidit se | 6.1 |
| deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis | |
| bellis ac terrore Pyrr<h>i, ut mortalitatis mala prae- | |
| cordiorum timore sentiret. crevit deinde victa Cartha- | 3.1.1 |
| gine trans maria missis imperiis, sed socialibus ad- | |
| fecta discordiis extenuato felic<it>atis sensu usque ad | |
| Augustum bellis civilibus adfecta consenuit. per | |
| Augustum deinde reparata, si reparata dici potest li- | 5 |
| bertate deposita. tamen utcumque, etiamsi domi tristis | 2.1 |
| fuit, apud exteras gentes effloruit; passa deinceps tot | |
| Nerones, per Vespasi<a>num extulit capu<t>. nec omni Titi | 3.1 |
| felicitate laetata, Domi<t>iani vulnerata inmanitate per | |
| Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito me- | |
| lior, Commodi v[a]ecordia et crudelitate lacerata est. | |
| nihi<l> post haec praeter Severi diligentiam usque ad | 4.1 |
| Alexandrum Mam<a>eae sensit bonum. longum est, | 5.1 |
| quae secuntur, universa conectere: uti enim principe | |
| Valeriano non potuit et Gallienum per annos quin- | |
| decim passa est. invidit Claudio longi<n>quitatem im- | 6.1 |
| perii amans vari[a]etatum prope et semper inimica for- | |
| tuna iustitiae. si<c> enim Aurelianus occisus est, sic Ta- | 7.1 |
| citus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil | |
| tam gratum esse fortunae, quam ut ea, quae sunt in | |
| publicis actibus, eventuum vari[a]etate mutentur. sed | 8.1 |
| quorsum talibus qu[a]erellis et temporum casibus de- | |
| tinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, | |
| virum et inter bonos magis quam inter malos principes | |
| conlocandum et longe meliorem, si Carinum non re- | 5 |
| li[n]quisset heredem. |