| Numerianus, Cari filius moratus egregi[a]e et | 11.1.1 |
| vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, | |
| adeo ut puer public[a]e declamaverit feranturque il- | |
| lius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam | |
| Tulliano adcommodiora stilo. versu autem talis fuisse | 2.1 |
| praedicatur, ut omnes poetas sui temporis vicerit. nam | |
| et cum Olympio Nemesiano contendit, qui ἁλιευτικὰ | |
| κυνηγετικὰ et ναυτικὰ scripsit qui[n]que omnibus co- | |
| lo<ribu>s inlustratus emicuit, et Aurelium Apoll<i>narem | 5 |
| <i>amborum scriptorem, qui patris eius gesta in litte- | |
| ras ret<t>ulit, [h]isdem, qu<a>e recitaverat, editis veluti | |
| radio solis obtexit. huius oratio fertur ad senatum | 3.1 |
| missa tantum habuisse eloquentiae, ut illi[s] statua non | |
| quasi C<a>esari sed quasi r<h>et[h]ori decerneretur, | |
| ponenda in bibliotheca[e] Ulpia, cui suscriptum est: | |
| 'Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentis- | 5 |
| simo.' |