| Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum | 12.1.1 |
| oculos dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus | |
| nimia utpote <vigilia> confecto familiarissimu<m> fuit, ac | |
| lectica porta<re>tur, factione Apri soceri sui, qui in- | |
| vadere con<a>batur imperium, occisus est. sed cum per | 2.1 |
| plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a mi- | |
| lite, contionareturque Aper idcirco illum videri non | |
| posse, quod oculos invalidos a[c] vento ac sole sub- | |
| traheret, f<o>etore tamen cadaveris res esset prodita, | 5 |
| omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non po- | |
| tuit, eumque ante signa et principia protraxere. tunc | |
| habita est ingens contio, factum etiam tribunal. et cum | 13.1.1 |
| qu<a>ereretur, quis vindex Numeriani iustissimus fie- | |
| ret, quis daretur rei p. bonus princeps, Diocletianum | |
| omnes divino consensu, cui multa iam signa facta dice- | |
| bantur imperii, Augustum appellaverunt, domesticos | 5 |
| tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei | |
| p., amantem suorum et ad omnia, quae tempus quae- | |
| siverat, temperatum, consilii semper alti, nonnumquam | |
| tamen <ferreae> frontis, sed prudentia e<t> nimia per- | |
| vica<c>ia motus inquieti pectoris conprimentis. hic cum | 2.1 |
| tribunal cons<c>endisset atque Augustus esset appel- | |
| latus et quaereretur, quem ad modum Numerianus | |
| esset occisus, educto gladio Aprum praefectum prae- | |
| tori ostentans percussit, addens verbis suis: 'hic est | 5 |
| auctor necis Numeriani.' sic Aper foeda vit<a> | |
| et deformibus consiliis agens dignum moribus suis exi- | |
| tum dedit. avus meus ret<t>ulit interfuisse conti[ci]oni, | 3.1 |
| cum Diocletiani manu esset Aper occisus; dixisse | |
| autem dicebat Diocletianum, <cum Aprum> percus- | |
| sisse<t>: 'gloriare, Aper, | |
| A<en>eae magni dextra cadis.' | 5 |
| quod ego miror de homine militari, quamvis plurimos | 4.1 |
| pla<ne sci>am militares vel Gr<a>ec[a]e vel Latin[a]e vel | |
| comicorum usurpare dicta vel talium poetarum. ipsi | 5.1 |
| denique comici plerumque sic milites inducunt, ut eos | |
| faciant vetera dicta usurpare. nam et 'lepus tute es: | |
| pulpamentum quaeris' Livii Andronici dictum est | |
| multa alia, quae Plautus Cae<ci>liusque posuerunt. | 5 |