| Curiosum non puto neque satis vulgare fabellam | 14.1.1 |
| de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, | |
| quae ill<i> data est ad omen imperii.—avus meus mihi | |
| ret<t>ulit ab ipso Diocletiano compertum—. 'cum', | 2.1 |
| inquit, 'Diocletianus apud Tungros in Gallia in qua- | |
| dam caupona moraretur in minoribus adhuc locis mi- | |
| litans et cum Dryade quadam muliere [cu]rationem | |
| convictus sui cotidiani faceret atque illa diceret: "Dio- | 5 |
| cletiane, nimium avarus, nimium parcus es", ioco non | |
| serio Diocletianus respondisse fertur: "tunc ero largus, | |
| cum fuero imperator." post quod verbum Dryas dixisse | 3.1 |
| fertur: "Diocletian[a]e, iocari noli, nam eris imperator, | |
| cum Aprum occideri<s>."' semper in animo Diocletianus | 15.1.1 |
| habuit imperii cupiditatem, idque Maximiano conscio | |
| atque avo meo, cui hoc dictum a Dryad[a]e ipse ret- | |
| <t>ulerat. denique, ut erat altus, ri<s>it et tacuit. apros | 2.1 |
| tamen in venatibus, ubi fuit facultas, manu sua sem- | |
| per occidit. denique cum Aurelianus imperium accepis- | 3.1 |
| set, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocle- | |
| tianus dixit: 'ego semper apros occido, sed alter utitur | |
| pulpamento.' iam illud notum est atque vulgatum, | 4.1 |
| quod, cum occidisset Aprum praefectu<m> praet., di- | |
| xisse fertur: 'tandem occidi Aprum fatalem.' ipsum | 5.1 |
| Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam | |
| aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse, nisi ut | |
| impleret Dryadis dictum et suum firmaret imperium. | |
| non enim tam crudelem se innotescere cuperet, pri- | 6.1 |
| mis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad | |
| hanc atrocitatem occisionis adtraheret. |