| Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, su- | 15.7.1 |
| perest nobis Carinus, homo omnium contaminatissi- | 16.1.1 |
| mus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet di- | |
| cere, quod in litteras Onesimus ret<t>ulit), ipse quoque | |
| male usus genio sexus sui. hic cum Caesar decretis | 2.1 |
| sibi Galliis atque Ita<li>a[e], Illyrico, Hispani<i>s ac Brit- | |
| tanni<i>s et Africa relictus a patre Caesareanum te- | |
| neret imperium, sed ea lege, ut omnia faceret, quae | |
| Augusti faciunt, inormibus se vitiis et ingenti foeditate | 5 |
| maculavit, amicos optimos quosque releg<av>it, pessi- | 3.1 |
| mum quemque elegit aut tenuit, praef. urbi unum ex | |
| cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit | |
| aliquando nec dici. praef. praetorii, quem habebat, oc- | 4.1 |
| cidit; in eius locum Matronianum, veterem concilia- | 5.1 |
| torem, fecit, unum ex his notariis, quem stup<ro>rum | |
| et libidinum conscium semper atque adiutorem ha- | |
| buerat. invito patre consul processit. superbas ad se- | 6.1 |
| natum litteras dedit. vulgo urbis Romae, quasi populo | |
| Romano, bona senatus promisit. uxores ducendo ac | 7.1 |
| reiciendo novem duxit pulsis pleri<s>que praegnatibus. | |
| mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque le- | |
| nonibus Palatium replevit. fastidium suscribendi tan- | 8.1 |
| tum habuit, ut inpurum quendam, cum quo semper | |
| meridi[a]e iocabatur, ad suscribendum poneret, quem | |
| obiurgabat plerumque, quod bene suam imita- | |
| retur manum. habuit gemmas in calceis; nisi gem- | 17.1.1 |
| mata fibula usus non est, balteum etiam saepe gem- | |
| matum regem denique illum Illyrici plerique voci- | |
| tarunt. praef(ectis) numquam, <numquam> consulibus | 2.1 |
| obviam processit. hominibus inprobis plurimum de- | |
| tulit eosque ad convivium semper vocavit. centum li- | 3.1 |
| bras avium, centum piscium, mill[a]e divers<a>e car- | |
| nis in convivio suo frequenter exhibuit. vini pluri- | |
| mum effudit. inter poma et melones natavit. rosis Me- | |
| diola<nen>sibus et triclinia et cubicula stravit. bal- | 4.1 |
| neis ita frigidis usus est, ut solent esse cellae supposi- | |
| toriae, frigida<r>iis semper nivalibus. cum hiemis tem- | 5.1 |
| pore ad que<n>dam locum venisset, in quo fontana es- | |
| se<t> pertepi<d>a, ut adsolet per hiemem naturaliter, | |
| eaque in piscina usus esset, dixisse balneatoribus fer- | |
| tur: 'aquam mihi muliebrem praepara<s>tis.' atque hoc | 5 |
| eius clarissimum dictum effertur. audiebat pater eius, | 6.1 |
| quae ille faceret, et clamabat: 'non est meus.' sta- | |
| tuerat denique Constantium, qui postea Caesar est fac- | |
| tus, tunc autem praesidatum Dalmatiae administrabat, | |
| in locum eius subrogare, quod nemo tunc vir melior | 5 |
| videbatur, illum vero, ut Onesimus dicit, occidere. lon- | 7.1 |
| gum est, si de eius lux<u>ria plura velim dicere. qui- | |
| cumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium | |
| Asprianum usque ad t<a>edium gestorum eius uni- | |
| versa dicentem. | 5 |