| Legat hunc locum Iunius Messala, quem ego libere | 20.4.1 |
| culpare audeo. ille enim patrimonium suum scaeni- | |
| c<i>s dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit | |
| mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio | |
| aurato atque purp<u>reo pro syrmate tragoedus uteretur. | 5 |
| inscriptum est adhuc in choraulae pallio tyriant<h>ino, | 5.1 |
| quo ille velut spolio nobilitatis exultat, Mes<s>al<a>e | |
| nomen uxoris. iam quid lineas petitas Aegypto lo- | |
| quar? quid Tyro et Sidon<e> tenuitate perlucidas, mi- | |
| cantes purpura, plumandi difficultate pernobiles? do- | 6.1 |
| nati sunt <ab> Atraba<t>i[ti]s birri petiti, donati birri | |
| Canusini, Afri[n]can<i>, opes in scaena <non> prius visae. | |
| et haec quidem idcirco ego in litteras ret<t>uli, quod fu- | 21.1.1 |
| turos editores pudore tangeret, ne patrimonia sua pro- | |
| scriptis legitimis heredibus mimis et balatronibus de- | |
| putarent. |