| Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos in | 6.1.1 |
| fasto<s> ret<t>ulisse Cari factione interemptum Probum, | |
| sed <ne>qu<e>[d] meritum Probi erga Carum neque Cari | |
| mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et | |
| acerrime et constantissime vindicavit. quid autem de | 2.1 |
| eo Probus senseri[n]t, indicant litter<a>e de eius hono- | |
| ribus ad senatum dat<a>e: | |
| 'Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem | |
| dicit.' inter cetera: 'felix autem esset nostra res p., si, | 5 |
| qualis Carus est aut plerique vestrum, plures haberem | |
| in actibus conlocatos. quare equestrem statu<am> viro | 3.1 |
| morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, | |
| addito eo ut publico sumptu [vel] eidem exaedificetur | |
| domus marmoribus a me delatis. decet enim nos talis | |
| integritatem remunerari viri' et reliqua. | 5 |