| Ac ne minima quaeque conectam et ea, quae apud | 7.1.1 |
| alios poterunt inveniri, ubi primum accepit imperium | |
| con<s>e<n>su omnium militum, bellum Persic[c]um, quod | |
| Probus parabat, adgressus est liberis Caesaribus nun- | |
| cupatis, et ita quidem ut Carinum ad Gallias | 5 |
| tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero | |
| Numerianum, adul<es>centem cum lectissimum tum | |
| etiam disertissimum, duceret. et dicitur quidem | 2.1 |
| s<a>epe dixisse se miserum, quod Carinum ad | |
| Gallias principem mitteret, neque illa aetas esset | |
| Numeriani, ut illi Gallicanum, quod maxime con- | |
| stantem principem quaerit, crederetur imperium. sed | 5 |
| haec alias. nam exstan<t et>iam litter<a>e Cari, quibus | 3.1 |
| aput praefectum suum de Carini moribus qu[a]eratur, | |
| ut appareat verum esse, quod Onesimus dicit, habuisse | |
| in animo Carum, ut Carino Caesareanum abrogaret | |
| imperium. sed haec, ut diximus, alias in ipsius Carini | 4.1 |
| vita dicenda sunt. nunc ad ordinem revertemur. |