| Ingenti apparatu et toti[u]s viribus Probi profligato | 8.1.1 |
| magn<a> ex parte bello Sarmatico, quod gerebat, contra | |
| Persas profectus nullo sibi occurrente Mesopota- | |
| mia<m> Carus cepit et <C>tesifontem usque pervenit | |
| occupatisque Persis domestica seditione imperatoris | 5 |
| Persi<ci> nomen emeruit. verum cum avidus gloriae, | 2.1 |
| pra<e>fecto suo maxime [i]urg<e>nte, qui et ipsi et filii<s> | |
| eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius pro- | |
| gressus esset, ut alii dicunt morbo, ut plures fulmine | |
| interemptus est. negari non potest eo tempore, quo | 3.1 |
| perit, tantum fuisse subito tonitruum, ut multi terrore | |
| ipso exanimati esse dicantur. cum igitur <a>egrotaret | |
| atque in tentorio iaceret, ingenti exorta tempestate in- | |
| mani coruscatione, inmaniore, ut diximus, tonitru exa- | 5 |
| nimatus est. Iu<li>us Ca<l>purnius, qui ad memoriam dicta- | 4.1 |
| bat, talem ad praefectum urbis super morte Cari [a]epi- | |
| stulam dedit. inter cetera: 'cum', inquit, 'Carus, princeps | 5.1 |
| noster vere carus, aegrotaret et <in tentorio iaceret>, | |
| tanti turbinis subito exorta tempestas est, ut caligarent | |
| omnia neque alterutrum nosceret; coruscationum de- | |
| inde ac tonitruum in modum [fulgurum] igniti sideris | 5 |
| continuata vibratio omnibus nobis veritatis scientiam | |
| sustulit. subito enim conclamatum est imperatorem | 6.1 |
| mortuum, et post illud praecipu[a]e tonitru<u>m, | |
| quo<d> cuncta terruerat. his accessit quod cubiculari | 7.1 |
| dolentes principis mortem incenderunt tentorium. unde | |
| <s>u<b>it<o> fama emersit fulmine interemptum eum, | |
| quem, quantum scire poss<u>mus, aegritudine constat | |
| absumptum.' | 5 |