| Hanc ego epistulam idcirco indi<d>i, quod plerique | 9.1.1 |
| dicunt vim fati quandam esse, ut Romanus princeps | |
| Ctesifontem transire non possit, ideoque Carum ful- | |
| mine absumptum, quod eos fines transgredi cuperet, | |
| qui fataliter constituti sunt. sed sibi habeat artes suas | 2.1 |
| timiditas, calcanda virtutibus. licet plane ac licebit (per | 3.1 |
| sacratissimum Caesarem Maximianum constitit) Persas | |
| vincere atque ultra eos p<ro>gredi, et futurum reor, si a | |
| nostris non deseratur promissus numinum favor. |