| Senatum multis cognitionibus et maxime ad se perti- | 10.1.1 |
| nentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum | |
| intra quinquennium quaeri iussit. neque qui<s>quam | 2.1 |
| principum amplius senatui detulit. in senatus autem | |
| honorificentiam multis praetoriis et consularibus pri- | |
| vatis decidenda negotia delegavit, quo magis eorum | |
| cum exercitio iuris auctoritas cresceret. multos ex ami- | 3.1 |
| cis in senatum adlegit cum aediliciis aut praetoriis | |
| dignitatibus. multis [senatibus vel] pauperibus sine | 4.1 |
| cr<i>mine senatoribus dignitates tribunicias aediliciasque | |
| concessit. nec quemquam in ordinem legit, nisi quem | 5.1 |
| ipse bene scisset. hoc quoque senatoribus detulit, ut, | 6.1 |
| quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto | |
| pertractaret atque ita in publicum prod<e>ret nec patere- | |
| tur [a]equites Romanos talibus interesse causis. sem- | 7.1 |
| per autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil | |
| esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid re- | |
| ferre voluit, etiam de Campania ipse venit. comitiis | 8.1 |
| praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit | |
| neque umquam recessit de curia, nisi consul dixisset: | |
| 'nihil vos moramur, p. c.' s<e>na[u]t<u>m appellationibus | 9.1 |
| a consule factis iudicem dedit. |