| Inter haec liberales causas ita mu<n>ivit, ut primus | 9.7.1 |
| iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque | |
| civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem | |
| nomine inposito. per provincias tabulariorum publico- | 8.1 |
| rum usum instituit, apud quos idem de originibus fie- | |
| ret, quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte | |
| aliquis in provincia natus causam liberalem diceret, | |
| testationes inde ferret. atque hanc totam legem de | 9.1 |
| adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et au<c>- | |
| tionibus tulit. |