| Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium | 9.1.1 |
| Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum no- | |
| men utr<i>[m]que principum. quod Marcus per verecun- | |
| diam primo recusavit, postea tamen recepit. profli<g>ato | 2.1 |
| autem bello uterque Parthicus appellatus est. sed | |
| <id> quoque Marcus delatum nomen repudiavit, quod | |
| postea recepit. patris patriae autem nomen delatum | 3.1 |
| [a] fratre absente in eiusdem praesentiam distulit. me- | 4.1 |
| dio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam | |
| suam nupturam commissam sorori suae eandemque | |
| locupletatam Brundisium usque deduxit, ad eum misit | |
| Romamque statim rediit, revocatus eorum sermonibus, | 5.1 |
| qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet | |
| vindicare atque idcirco in Syriam proficisci. ad pro- | 6.1 |
| consule<s> scrib<s>it, ne quis filiae suae iter facienti | |
| occurreret. |