| Adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt, <u>t | 8.1.1 |
| lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Marullus, sui | |
| temporis mimografus, cavillando inpune perstringeret. | |
| funebr<e> munus patri dederunt. | 2.1 |
| dabat se Marcus totum | 3.1 |
| et philosophiae, amorem civium adfectans. sed inter- | 4.1 |
| pellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris | |
| prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. | |
| quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum | |
| animalium interemit et famem gravissimam peperit. | 5 |
| quae omnia mala Marcus et Verus sua cura et prae- | 5.1 |
| sentia temperarunt. fuit eo tempore etiam Parthicum | 6.1 |
| bellum, quod Vologessus paratum sub Pio Marci et | |
| Veri tempore indixit fugato Atidio Corneliano, qui Sy- | |
| riam tunc administrabat. imminebat etiam Brittanicum | 7.1 |
| bellum, et Catthi in Germaniam ac R<a>etiam inrupe- | |
| rant. et adversus Brittannos quidem Calpurnius Agri- | 8.1 |
| cola missus est, contra Catthos Aufidius Victorinus. ad | 9.1 |
| Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater | |
| est missus; ipse <apud> Romam remansit, quod res | |
| urbanae imperatoris praesentiam postularent. et Ve- | 10.1 |
| rum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis | |
| comitantibus a senatu ornavit additis officiorum om- | |
| nium principi<bus>. sed cum Romam redisset Marcus | 11.1 |
| cognovissetque Verum apud Canusium aegrotare, ad | |
| eum videndum contendit susceptis in senatu votis; | |
| quae, posteaquam Romam redit audita Veri transmis- | |
| sione, statim red<d>idit. et Verus quidem, posteaquam | 12.1 |
| in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daph- | |
| nen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exer- | |
| cuit, cum per legatos bellum Parthicum gerens im- | |
| perator appellatus esset, cum Marcus horis o<mn>ibus | 13.1 |
| rei publicae actibus incubaret pa<t>ienterque delicias fra- | |
| tris et prope <non> invitus ac volens ferret. denique | 14.1 |
| omnia, quae ad bellum erant necessaria, Romae po- | |
| situs et disposuit Marcus et ordinavit. |