| Existimationis autem tantam curam habuit, ut et pro- | 7.1.1 |
| curatores suos puer semper moneret, ne quid arrogan- | |
| tius facerent, et hereditatis delatas reddens proximis | |
| aliquando respuerit. denique per viginti et tres annos | 2.1 |
| in domo patris ita versatus, ut eius cotidie amor cre- | |
| sceret, nec praeter duas noctes per tot annos ab eo | |
| mansit diversis vicibus. ob hoc Antoninus Pius, cum | 3.1 |
| sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et prae- | |
| fectis ut successorem eum imperii omnibus commen- | |
| davit atque firmavit statimque signo aequanimitatis | |
| tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo so- | 5 |
| lebat esse, ad Marci cubiculum transire iussit. bono- | 4.1 |
| rum maternorum partem Mummio Quadrato, sororis | |
| filio, quia illa iam mortua erat, tradidit. post exces- | 5.1 |
| sum divi Pii a senatu coactus reg<i>men publicum ca- | |
| pere fratrem sibi participem in imperio designavit, | |
| quem Lucium Aurelium Verum Commodum appella- | |
| vit Caesaremque atque Augustum dixit. atque ex eo | 6.1 |
| pariter coeperunt rem publicam regere. tuncque pri- | |
| mum Romanum imperium duos Augustos habere coe- | |
| pit, . . . lictum cum alio participasset. Antonin<i> mox | |
| ips<e> nomen recepit. et quasi pater Lucii Commodi | 7.1 |
| esset, et Verum eum appellavit addito Antoni<ni> no- | |
| mine filiamque suam Lucillam fratri despondit. ob | 8.1 |
| hanc coniunctionem pueros et puellas novorum nomi- | |
| num frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt | |
| actis igitur, quae agenda fuerant in senatu, pariter | 9.1 |
| castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum | |
| singulis ob participatum imperium militibus promise- | |
| runt et ceteris pro rata. Hadriani autem sepulcro cor- | 10.1 |
| pus patris intulerunt magnifico exequiarum officio. | |
| mox iustitio secuto public<i> quoque funeris expeditus | |
| est ordo. et laudavere uterque pro rostris patrem fla- | 11.1 |
| minemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis | |
| Aurelianos creavere. |