Hadriano <apud> Baias absumpto cum Pius ad ad- 6.1.1
vehendas eius reliquias esset profectus, relictus Ro-
mae avo iusta implevit et gladiatorium quasi priva-
tus quaestor edidit munus. post excessum Hadriani 2.1
statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est
et eum dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceio-
nii Commodi . . . desponderi voluerat impari ad-
huc aetate, habita deliberatione velle se dixit. his ita 3.1
gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Mar-
cum designavit et Caesaris appellatione donavit et se-
v<i>rum turmis equitum Romanorum iam consulem de-
signatum creavit et edenti cum collegis ludos sevira- 5
les adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit
et aulico fastigio renite<n>tem ornavit et in collegia
sacerdotum iubente senatu recepit. secundum etiam 4.1
consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit.
per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur 5.1
et cum formandus ad regendum statum rei publicae
patris actibus interesset, studia cupidissime frequen-
tavit. post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta 6.1
filia tribunicia potestate donatus est atque imperio
extra urbem proconsulari addito iure quintae relationis.
tantumque apud Pium valuit, <ut> numquam quem- 7.1
quam sine eo facile promoverit. erat autem in summis 8.1
obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent, qui ali-
qua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Va- 9.1
lerius Homullus, qui, cum Lucillam matrem Marci in
virdiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, in-
susurravit: 'illa nunc rogat, ut diem tuum claudas,
et filius imperet.' quod omnino apud Pium nihil va- 5
luit: tanta erat Marci probitas et tanta in imperatorio 10.1
participatu[m] modestia.