His ita se habentibus cum post obitum Lucii Caesa- 5.1.1
ris Hadrianus successorem imperii quaereret, nec ido-
neus, utpote decem et octo annos agens, Marcus
habe<re>tur, amitae Marci virum Antoninum Pium Ha-
drianus ea lege in adoptationem legit, ut sibi Mar- 5
cum Pius adoptaret, ita tamen ut et Marcus sibi Lu-
cium Commodum adoptaret. sane ea die, qua adop- 2.1
tatus est, Verus in somnis se umeros eburneos ha-
bere vidit sciscitatusque, an apti essent oneri ferundo,
solito repperit fortiores. ubi autem comperit se ab 3.1
Hadriano adoptatum, magis est deterritus quam laeta-
tus iussusque in Hadriani privatam domum migrare
invitus de maternis hortis recessit. cumque ab eo 4.1
domestici quaererent, cur tristis in adoptionem regiam
transiret, disputavit, quae mala in se contineret im-
perium. tunc primum pro Annio Aurelius coepit vo- 5.1
cari, quod in Aureliam, hoc est Antonini, adoptionis
iure transisset. octavo decimo ergo aetatis anno adop- 6.1
tatus in secundo consulatu Antonini, iam patris sui,
Hadriano ferente gratia aetatis facta quaestor est de-
signatus. adoptatus in aulicam domum omnibus pa- 7.1
rentibus suis tantam reverentiam, quantam privatus
exhibuit. eratque <h>aut secus rei suae quam in pri- 8.1
vata domo parcus ac diligens, pro instituto patris vo-
lens agere, dicere, cogitare.