Educatus es[se]t in Hadriani gremio, qui illum, ut
|
4.1.1
|
supra diximus, Verissimum nominabat et qui ei hono-
|
|
rem e[t]qui publici sexenni detulit, octavo aetatis anno
|
2.1
|
in saliorum collegium rettulit. in saliatu omen accepit
|
3.1
|
imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iac<i>en-
|
|
tibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu ca-
|
|
piti Martis aptata est. fuit in eo sacerdotio et praesul
|
4.1
|
et vates et magister et multos inauguravit atque ex-
|
|
auguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta
|
|
didicisset. virilem togam sumpsit quinto decimo aeta-
|
5.1
|
tis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia de-
|
|
sponsata est ex Hadriani voluntate. nec multo post
|
6.1
|
praefectus feriarum Latinarum fuit. in quo honore
|
|
praeclarissime se pro <ma>gistratibus agentem et in
|
|
conviviis Hadriani principis ostendit. post hoc patri-
|
7.1
|
monium paternum sorori totum concessit, cum eum
|
|
ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis
|
|
se esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in
|
|
sororem suum patrimonium conferret, ne inferior esset
|
5
|
soror marito. fuit autem vitae indulgentia, ut cogere-
|
8.1
|
tur nonnumquam vel in venationes pergere vel in thea-
|
|
trum descendere vel spectaculis interesse. operam
|
9.1
|
praeterea pingendo sub magistro Diogeneto dedit.
|
|
amavit pugilatum <et> luctamina et cursum et aucu-
|
|
patus et pila lusit adprime et venatus est. sed ab
|
10.1
|
omnibus his intentioni<bu>s studium eum philosophiae
|
|
abduxit seriumque et gravem reddidit, non tamen pror-
|
|
sus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox
|
|
amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi
|
5
|
esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine
|
|
tristitia gravis.
|
|