| Posteaquam autem e Syria victor rediit frater, patris | 12.7.1 |
| patri<a>e nomen ambobus decretum est, cum se Mar- | |
| cus absente Vero erga omnes senatores atque homines | |
| moderatissime gessisset. corona praeterea civica oblata | 8.1 |
| est ambobus; petitque Lucius, ut secum Marcus trium- | |
| pharet. petit praeterea Lucius, ut filii Marci Caesares | |
| appellarentur. sed Marcus tanta fuit moderatione, ut, | 9.1 |
| cum simul triumphasset, tamen post mortem Luci<i>[m] | |
| tantum Germanicum se vocaret, quod sibi bello pro- | |
| p<r>io pepererat. in triumpho autem lib<e>ros Marci | 10.1 |
| utriusque sexus secum vexerunt, ita tamen ut et puellas | |
| virgines veherent. ludos etiam ob triumphum decretos | 11.1 |
| spectaverunt habitu triumphali. inter cetera pietatis | 12.1 |
| eius haec quoque moderatio praedicanda est: funam- | |
| bulis post puerorum lapsum culcitas subici iussit. unde | |
| hodieque re[c]te praetenditur. |