| Dum Parthicum bellum geritur, natum est Marco- | 12.13.1 |
| mannicum, quod diu eorum, qui aderant, arte suspen- | |
| sum est, ut finito iam orientali bello Marcomannicum | |
| agi posset. et cum famis tempore populo insinuasset | 14.1 |
| de bello, fratre post quinquennium reverso in senatu | |
| egit, ambos necessarios dicens bello Germanico im- | |
| peratores. tantus autem timor belli Marcomannici | 13.1.1 |
| fuit, ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, pere- | |
| grinos ritus impleverit, Romam omni genere lustrave- | |
| rit; retardatusque bellica profectione sic celebravit et | 2.1 |
| Romano ritu lectisternia per septem dies. tanta autem | 3.1 |
| pestilentia fuit, ut vehiculis cadavera sint exportata | |
| serracisque. tunc autem Antonini leges sepeliendi se- | 4.1 |
| pulchrorumque asperrima<s> sanxerunt, quando qui- | |
| dem caverunt, ne quis <ut> velle<t> [ab]f<ab>ricaretur | |
| sepulchrum. quod hodieque servatur. et multa quidem | 5.1 |
| milia pestilentia consumpsit multosque ex proceribus, | |
| quorum amplissimis Antoninus statuas conlocavit. tan- | 6.1 |
| taque clementia fuit, ut et sumptu publico vulgaria fu- | |
| nera iuberet [et] e<c>ferri et vano cuidam, qui diripiendae | |
| urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de | |
| caprifici arbore in campo Martio contionabundus ignem | 5 |
| de caelo lapsurum finemque mundi affore diceret, s<i> | |
| ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum sta- | |
| tuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emi- | |
| <si>sset, perducto ad se atque confesso veniam daret. | |
| profecti tamen sunt paludati ambo imperatores et | 14.1.1 |
| Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis | |
| etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris | |
| fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus. nec | 2.1 |
| parum profuit ista profectio, cum Aquileiam usque ve- | |
| nissent. nam plerique reges et cum populis suis se | |
| retraxerunt et tumultus auctores interemerunt. Quadi | 3.1 |
| autem ami<sso> rege suo non prius se confirmaturos | |
| eum, qui erat creatus, dicebant, quam id nostris pla- | |
| cuisset imperatoribus. Lucius tamen invitus profectus | 4.1 |
| est, cum plerique ad legatos imperatorum mitterent | |
| defectionis veniam postulantes. et Lucius quidem, | 5.1 |
| quod amissus esset praef. pr<a>etorio Furius Victo- | |
| rinus, <a>tqu[a]e pars exercitus interisset, redeundum | |
| esse[t] censebat; Marcus autem fingere barbaros aesti- | |
| mans et fugam et cetera, quae securitatem bellicam | 5 |
| ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus mole premeren- | |
| tur, instandum esse ducebat. denique transcensis Al- | 6.1 |
| pibus longius processerunt composueruntque omnia, | |
| quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant. | |
| placuit autem urgente Lucio, ut pr<a>emissis ad sena- | 7.1 |
| tum litteris Lucius Romam rediret. bi<d>[q]uoque, post- | 8.1 |
| quam i[n]ter ingressi sunt, sedens cum fratre in ve- | |
| hiculo Lucius apoplexi arreptus perit. |