| Tantae autem sanctitatis fuit Marcus, ut Veri vitia | 15.3.1 |
| et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime dis- | |
| plicere<n>t, mortuumque eum divum appellaverit ami- | |
| tasque eius et sorores honoribus et salariis decretis | |
| sublevaverit atque provexerit sacrisque <e>um plurimis | 5 |
| honoraverit. flaminem et Antoninianos sodales et | 4.1 |
| omnes honores, qui divis habentur, eidem dedicavit. | |
| nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, | 5.1 |
| usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod | |
| Verum vel veneno ita tulerit, ut parte cultri veneno lita | |
| <v>ul<v>am inciderit venenatam partem fratri edendam | |
| propinans et sibi innoxiam reservans, vel certe per | 6.1 |
| medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive | |
| dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco | |
| des<ci>vit. iam in suos tanta fuit benignitate Marcus, | 16.1.1 |
| ut cum in omnes propinquos cuncta honorum orna- | |
| menta contulerit, tum in filium et Commodum quidem | |
| —scelestum atque inpurum—cito nomen Caesaris | |
| et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac | 5 |
| triumphi participationem et consulatum. quo quidem | 2.1 |
| tempore sine . . . imperator filio ad triumphalem cur- | |
| rum in circo pedes cucurrit. |