| Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non | 23.1.1 |
| libenter accepit. ipse in largitionibus pecuniae publicae | 2.1 |
| parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam repre- | |
| hensioni, sed tamen et bonis viris pecunias dedit et | 3.1 |
| oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vecti- | |
| galia, ubi necessitas cogebat, remisit. absens populi | 4.1 |
| Romani voluptates curari vehementer praecepit per di- | |
| tissimos editores. fuit enim populo hic sermo, cum | 5.1 |
| sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum su- | |
| blatis voluptati<bu>s vellet cogere ad philosophiam. | |
| iusserat enim, ne mercimonia impedirentur, tardius | 6.1 |
| pantomimos exhiberi, non <t>otis diebus. de amatis pan- | 7.1 |
| tomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus. | |
| sed haec omnia per [a]epistolas suas purgavit. idem | 8.1 |
| Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehi- | |
| culis. lavacra mixta summovit. mores matronarum | |
| conposuit diffluentes et iuvenum nobilium. sacra Sera- | |
| pidis a vulgaritate Pel<u>sia<ca> summovit. fama fuit | 9.1 |
| sane, quod sub philosophorum specie quidam rem pu- | |
| blicam vexarent et privatos. quod ille purgavit. |