| Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non | 20.6.1 |
| decurs<o> luctus tempore grand<a>evo equitis Romani | |
| filio Claudio Pompeiano dedit genere Antioc<h>ensi | |
| nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), cum | |
| filia eius Augusta esset et Augustae filia. sed has | 7.1 |
| nuptias et Faustina et ipsa, quae dabatur, invitae | |
| habuerunt. cum Mauri Hispanias prope omnes vasta- | 21.1.1 |
| rent, res per legatos bene gestae sunt. et cum per | 2.1 |
| Aegyptum Bucolici[s] milites gravia multa fecissent, | |
| per Av<i>dium Cassium retunsi sunt, qui postea ty- | |
| rannidem arripuit. sub ipsis profectionis diebus in | 3.1 |
| secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Cae- | |
| sarem, execto sub aure tubere[m] septennem amisit. | |
| quem non plus quinque diebus luxit consolatusque | 4.1 |
| etiam medicos <se> actibus publicis reddidit. et quia | 5.1 |
| ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos pu- | |
| blico luctu noluit iussitque, ut statuae tantum modo | |
| filio mortuo decernerentur, et imago aurea circensibus | |
| per pompam ferenda, et ut sal<i>ari[i] carmini nomen | 5 |
| eius insereretur. instante sane adhuc pestilentia et deo- | 6.1 |
| rum cultum diligentissime restituit et servos, quem | |
| ad modum bello Punico factum fuerat, ad militiam | |
| paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit. | |
| armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit. | 7.1 |
| latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. | |
| armavit et dio<g>mitas. emit et Germanorum auxilia | |
| contra Germanos. omni pra<a>eterea diligentia paravit | 8.1 |
| legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. | |
| et, ne provincialibus esset molestus, auctione<m> rerum | 9.1 |
| aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in | |
| qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa | |
| cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcoman- | 10.1 |
| nos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam pro- | |
| vincialibus reddidit. gentes omnes ab Illyrici limite | 22.1.1 |
| usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni, Va- | |
| ristae, Hermunduri et Quadi, Suevi, Sarmat<a>e, La- | |
| cringes et Burei †hi aliique cum Victualis, Sosibes, | |
| Sicobotes, Roxolani, Basternae, Halani, Peu<c>ini, Costo- | 5 |
| boci. inminebat et Parthicum bellum et Brittanicum. | |
| magno igitur labore etiam suo gentes asperrimas vicit | 2.1 |
| militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum | |
| legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditio- | |
| nem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. sem- | 3.1 |
| per sane cum optimatibus non solum bellicas res sed | |
| etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit. deni- | 4.1 |
| que sententia illius praecipua semper haec fuit: | |
| 'aequius est, ut ego tot talium amicorum consilium | |
| sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem | |
| sequantur.' sane quia durus videbatur e<x> philosophiae | 5.1 |
| institutione[m] Marcus ad militiae labores atque ad | |
| omnem vitam, graviter carpebatur, sed male loquen- | 6.1 |
| tum vel sermon<i> vel litteris respondebat. et multi no- | 7.1 |
| biles bello Germanico sive Marcomannico immo pluri- | |
| marum gentium interierunt (quibus omnibus statuas | |
| in foro Ulpio collocavit); quare frequenter amici sua- | 8.1 |
| serunt, ut a bellis discederet <et> Romam veniret, sed | |
| ille contempsit ac perstitit nec prius recessit, quam | |
| omnia bella finiret. provincias ex proconsularibus con- | 9.1 |
| sulares aut ex consularibus proconsulares aut prae- | |
| torias pro belli necessitate fecit. res etiam in Sequanis | 10.1 |
| turbatas censura et auctoritate repressit. compositae | 11.1 |
| res et <in> Hispania, quae per Lusitaniam turbatae | |
| erant. filio Commodo accersito ad limitem togam viri- | 12.1 |
| lem dedit, quare congiarium populo divisit, et eum | |
| ante tempus consulem designavit. |