| Sed Marco Antonino haec sunt gesta post fratrem: | 20.1.1 |
| primum corpus eius Romam devectum est et inlatum | |
| maiorum sepulchris. divini <ei> honores decreti. dein | 2.1 |
| cum gratias ageret senatu<i>, quod fratrem consecrasset, | |
| oc<c>ulte ostendit omnia bellica consilia sua fuisse, | |
| quibus superati sunt Parthi. addidit pr<a>eterea quae- | 3.1 |
| dam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio | |
| acturum esse rem publicam amoto eo, qui remissior | |
| videbatur. nec aliter senatus accepit, quam Marcus | 4.1 |
| dixerat, ut videretur gratias agere, quod Verus ex- | |
| cessisset vita. omnibus deinde sororibus et adfinibus | 5.1 |
| et libertis <iu>ris et honoris et pecuniae plurimum de- | |
| tulit. erat enim famae suae curiosissimus, requirens | |
| ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae | |
| bene reprehensa viderentur. | 5 |